Canticum Canticorum*

Caput 8: 3

leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me
(* Traductions européennes)

Glose

Laeva.Id est mysterium incarnationis, et dona quae dat in praesenti, erit sub capite: quia per ea sustentata in praesenti contra perturbationes mundanas quiescit, et quodammodo cum eo dormit;et dextera:id est futura bona, id est plena ipsius visio,amplexabitur me,id est, ita undique circumdabit, ut nullus turbo miseriae possit intervenire.